Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 940

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Talamot gegen 8 Morgen Wald zu Ilmmünster 10 Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE TALAMOT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Talamot quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo Heimberto de silva iugera VIII in loco qui dicitur Ilmina Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum de silva iugera X in eodem loco.

Unde—possideat aevis temporibus in domino feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus in domino feliciter.).