Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Lantperht gegen einen Hof zu Kottgeisering 2 1/2 Morgen ebenda.
Datierung: Ca. 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Lantperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Kisalheringa curtiferum I Et econtra in reconpensatione huius curtiferi dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclaesiam retinendum ex parte proprietatis suae in eodem loco iugera II et dimidium. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Hiltiprant. Otperht. Hruodperht. Matheri. Adalperht. Úto. Otker. Engilhart. Rincho. Sigifrid. Adalleoz. Scalch. Heio. Engilpold. Nidhart. Perhthelm. Erchanperht. Uuerdheri. Uuillihelm. Ratker. Ascrih.