Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Ellanhart gegen einen Hof zu Ober(Nieder)hummel Ackerland.
Datierung: Ca. 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ellanhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Humplun curtiferum I Et econtra in recompensatione huius curtiferi dedit prescriptus nobilis vir venerabili episcopo ad ecclesiam retinendum de arabili terra equales partes tres.
Unde—possideat aevis temporibus feliciter ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).