Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 938

Bischof Arnold und der Edle Alphart vertauschen Unfreie.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ALPHART.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Alphart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum servum I nomine Alphart Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam habendum mancipia II quorum nomina Rihker et Suuapolf.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Heimperht. Ratkis. Jacob. Heimperht. Sigimot. Asperht. Hruodperht. Erchanperht. Helmperht. Alpolt.