Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Fridarih gegen ⅓ Morgen zu Rottbuch einen Morgen.
Datierung: Ca. 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Fridarih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Rotinpah de arabili terra tertiam partem unius iugeri Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum de arabili terra iugerum I.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).