Bischof Arnold und der Edle Altuuart vertauschen Unfreie.
Datierung: Ca. 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Altuuart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum ancillam I nomine Zezipurc Et econtra in recompensatione mancipii huius dedit idem nobilis vir laudabili episcopo sua propria mancipia ad ecclesiam retinendum quorum nomina Erkanpold et Elana.
Unde—possideat aevis temporibus ( = 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes Heimperht. Asperht. Sigimot. Tozi. Alprih. Hruodperht. Uuicperht. Hunolt. Husinc. Kislolt.