Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 935

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Sindperht gegen Ackerland und Wald Wald und Wiesen.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER VENERABILEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM [VIRUM] NOMINE SINDPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Sindperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro in proprietatem habendum de arabili terra iugerum I et dimidium, de silva similiter Et econtra in recompensatione istius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum de silva iugera II et de pratis carradas III.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).