Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 934

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Liutfrid gegen Ackerland und Wiesen zu Gross(Klein)katzbach ebensolches.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE LIUTFRID.

ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Liutfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendam in loco qui dicitur Chazpah de arabili terra iugera XVIII de pratis carradas VII Et econtra in recompensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae de arabili terra iugera XVIIl de pratis carradas VII.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).