Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Hunolt gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Ober(Unter)strogn zwei Höfe nebst Ackerland und Wiesen zu Lern.
Datierung: Ca. 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hunolt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Stroga curtiferum I de terra arabili iugera LXVII de pratis carradas XXII Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir eidem venerabili episcopo ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur Lera curtifera II de terra arabili iugera LXXVII de pratis carradas XXX, excepto quod commune est cum aliis quem numerum non possumus computare.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).