Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 932

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Cotescalc gegen eine Hufe zu „Uueride“ eine andere zu „Rasa“.
Datierung: Ca. 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE COTESCALC.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cotescalc quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Uueride hobam I Et econtra in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir eidem episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Rasa hobam I.

Unde—possideat sevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat sevis temporibus.).