Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Kerhoh gegen einen Hof zu Allach 3 Morgen ebenda.
Datierung: 876-880
In dei nomine Placuit atque convenit inter laudabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kerhoh quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus sanctae dei ecclesiae episcopus eidem nobili viro in loco qui vocatur Ahaloh curtiferum I cum consensu et consilio omnium fidelium suorum etiam et per licentiam Karlomanni regis Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo in eodem loco iugera III ad sedem suam retinendum.
Unde - possideat infinitis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat infinitis feliciter temporibus.).