Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 930

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Emicho gegen 1/2 Morgen zu Furt 1 ½ andere ebenda.
Datierung: 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE EMICHO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingice sessionis episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Emicho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus sanctae dei ecclesiae episcopus eidem nobili viro in loco nuncupato ad Moresfurt iugerum dimidium cum consensu fidelium suorum etiam et per licentiam domni Karlomanni regis Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir proprietatis suae eidem episcopo in eodem loco iugerum I et dimidium.

Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.).