Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 929

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Alprih gegen einen Hof nebst Ackerland, Wald und Wiesen zu Ramelsbach Liegenschaften zu Assenhansen.
Datierung: 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ALPRIH.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Alprih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Hrammespah curtiferum de arabili terra iugera LXl de pratis carradas XVIIII de silva iugera X Et hoc fuit actum in presentia laudabilis episcopi Arnoldi Heimberto advocato suo hanc commutationem faciente una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Karlomanni regis. Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir venerabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur ad Asinhuson domum curtem horreum de arabili terra iugera LXII de pratis carradas XXVII de silva iugera XXVII.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).