Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 928

Bischof Arnold tauscht von den Edlen Priester Sigibert und seinem Bruder Fridarih gegen 6(5) Unfreie Liegenschaften und zwei Unfreie zu Allach.
Datierung: 876-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUOSDAM NOBILES VIROS SIGIBERTUM PRESBITERUM ET FRATREM EIUS FRIDARICUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quosdam nobiles viros Sigibertum presbiterum et fratrem eius Fridari- cum quandam commutationem facere sicut et fecerunt. Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eisdem prescriptis nobilibus viris mancipia VI quorum nomina Uuanhilt, Doltiga, Deotpurc, Engilhart, Pazrih in proprietatem habendum una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Karlomanni regis Et econtra in recompensatione horum mancipiorum dederunt prescripti nobiles viri laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Ahaloh domum curtem curtiferum horreum mancipia II, nomina eorum Ellanmot et Uuillipald, de arabili terra iugera XXX de pratis carradas XL lucos III pascua vias et omnia ad hunc locum pertinentia. Unde— possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus. feliciter).