Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Deotpald gegen eine Unfreie eine andere und Wiesen.
Datierung: 875-880
ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Deotpald quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro una cum advocato suo nomine Manno mancipium I nomine Kundlid in proprietatem habendum Et econtra in recompensatione ipsius mancipii tradidit prescriptus nobilis vir in presentia laudabilis episcopi ceterumque primatum ibi in presentia manentium in capsam sanctae Mariae mancipium alium nomine Hrodpurc ac de pratis carradas X.
Unde—possideat evis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).
Isti sunt testes Othelm. Uuarmunt. Einhart. Perhtolt. Amalker. Adalrat. Sigimot. Nordheri. Rihheri. Uuichart.