Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 926

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Nordloh gegen neun Morgen zu Frauenvils neun andere zu Krücklham.
Datierung: 875-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE NORDLOH.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Nordloh quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit vero predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Uilisa de arabili terra iugera VIII Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum in loco qui dicitur ad Gruckilaheimmun de arabili terra iugera VIIII.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).