Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 923

Bischof Arnold und der Edle Heimperht vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: Ca. 875-876

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HEIMPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum servum I nomine Poran Et econtra in recompensatione huius mancipii dedit prescriptus nobilis vir episcopo ad ecclesiam retinendum servum alterum nomine Sigihart.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).