Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 922

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Nothart gegen Ackerland und Wiesen zu Singebach Liegenschaften zu Unering.
Datierung: Ca. 875-876

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE NOTHART.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Nothart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus una cum advocato suo Heimberto eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Munninpah de arabili terra iugera XXV de pratis carradas V Et econtra in recompensatione harum rerum dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Unoringa domum curtem horreum humularium de arabili terra iugera XLIII excepto quod commune est cum aliis quem numerum computare non possumus. Eodem modo fit de silva in qua partem cum viris nobilibus domo dei in aevum possidendum dedit Unde—possideat (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat.) aevis temporibus. Isti sunt testes Úogo. Ratkis. Jacob. Sigimot. Uuicdarp. Pernker. Sindperht. Kotafrid. Helmrih. Grimolt. Sigipald. Ascrih. Krimperht. Kepolf.