Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 924

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Lantpold gegen Liegenschaften zu Helfenbruun solche zu Hardt.
Datierung: Ca. 875-880

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE LANTPOLD.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Lantpold quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae sue in proprietatem habendum in loco qui dicitur Erphinprunno de arabili terra iugera CXXII de silva iugerum I domum curtem cum aliis edificiis Et econtra in recompensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum et in loco qui dicitur Mochinhard curtem cum domo aliisque edificiis curtifera II de arabili terra iugera CXXIIII de silva iugerum I.

Unde -possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes qui ibi in presentia fuerunt Cotascalh comes. Heimperht. Jacob, Rihheri. Erchanperht. Lantfrid. Nothart. Sindpert. Erimperht. Uuichelm. Alprat.