Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 921

Bischof Arnold und der Edle Humbert vertauschen Unfreie.
Datierung: Ca. 875-876

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HUMPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Humbertus quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus cum advocato suo eidem nobili viro in proprietatem habendum ex parte ecclesiae suae mancipium I nomine Hartmodus Et econtra in reconpensatione ipsius mancipii dedit praetitulatus nobilis vir laudabili episcopo propria sua mancipia II quorum nomina Liuphilt et Frouihilt.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).