Bischof Arnold und Abt Megilo von Tegernsee vertauschen Unfreie.
Datierung: Ca. 875-876
In dei nomine summi. Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingicae sessionis episcopum necnon et quendam laudabilem abbatem nomine Megilonem ob compendium utriusque quandam commutationem facere sicut et potestative fecerunt Deditque prefatus venerabilis episcopus ex parte episcopii sui eidem abbati mancipia V quorum nomina Uualdpurc, Sigimunt, Baldunch, Sniumrat, Liuprat. Et hoc fecit cum consensu totius familiae suae et Heimberti advocati sui Econtra vero in reconpensatione horum mancipiorum dedit pretitulatus venerabilis abba cum advocato suo Cundbaldo ex parte ecclesiae sibi commissae duo mancipia noncupata Hiltipald et Uuolfram. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari consensu parique firmitate conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat possideat et utlibet faciat nullo corrumpente aevis feliciter temporibus