Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 919

Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Eparlant gegen zwei Morgen zu Rohrbach drei andere ebenda.
Datierung: Ca. 875-876

COMMUTATIO INTER ARNOLDUM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE EPARLANT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Eparlant quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Rorpah iugera II Et econtra in recompensatione huius rei dedit praescriptus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum in eodem loco de arabili terra iugera III.

Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).