Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 915

Bischof Arnold erneuert mit Graf Ermbert den Tausch einer Hufe zu Ausser(Inner)bittlbach gegen eine solche zu Isen.
Datierung: 875-876

Postea veniens pretitulatus comes ad venerabilem Arnoldum episcopum eidem sedi preminenti in presentia serenissimi Hludouuici regis eandem cum eo commutationem firmare idque fecerunt. Utrorumque nempe petitioni rex consentiens concessit, ut inde agerent prout animo licuisset suo. Statim vero prenotatus episcopus cum licentia serenissimi regis totius- que familiae suae una cum consensu canonicorum seu monachorum dedit eandem hobam eidem ut prescriptum est comiti in proprietatem habendum, ut nullus deinceps hoc frangere potuisset Ea ratione adiens comes Ermpertus tradidit eandem hobam ad Puotilinpahc iure hereditario domo dei possidendum.

Unde—[teneat] atque possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit [teneat] atque possideat aevis temporibus feliciter.).