Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 914

Bischof Annos Neffe, der Edle Anno, schenkt seinen Besitz zu Hall in Tirol.
Datierung: 875 05 20
Ausstellungsort: Freising

TRADITIO ANNONIS.

In Christi nomine Pateat auribus fidelium nobiliumque virorum in provincia Baiuuuariorum degentium qualiter quidam nobilis vir nepos et aequivocus domni Annonis episcopi divina conpunctus clementia devota pertractans mentae, ut aliquid boni domo dei concessisset et suorum mereretur indulgentiam percipere delictorum. Inde veniens ad Frigisingam ante requiem sanctae dei genetricis Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi tradidit in capsam eiusdem virginis Mariae quicquid illo die in loco qui dicitur Hal visus fuit proprietatis possidere et nihil pretermisit quod domo dei non donasset eo siquidem modo, quod de domo dei eodem rectore Annone tribuente de pecunia solidos suscepit XL, ut eo firmius nullo contradicente memorabiliusque eadem iam dicta traditio ad eandem permaneret ecclesiam inconvulse perennis feliciter annis Acta ad Frigisingas in XIII. kal. iun anno incarnationis domini DCCCLXXV. indictione VIII. Isti sunt testes Petto. Liutprant. Otbreht. Otacchar. Uuerimbreht. Uuillibreht.