Bischof Arnold tauscht von dem Edlen Amalrih gegen Liegenschaften zu Amper (Langen)pettenbach solche zu Riedenzhofen.
Datierung: 875-876
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Arnoldum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Amalrih quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Pettinpahc curtiferum I de arabili terra iugera XL de pratis carradas XX una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur ad Hruodineshofon curtiferum I pomerium I de arabili terra iugera XLI de pratis carradas XXX de silva iugera V.
Unde—possideat aevis temporibus feliciter (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter.).