Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 897

Bischof Anno und der Edle Uuicdarp vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: 864-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE UUICDARP.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uuicdarp quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus et advocatus suus nomine Heimperht eidem nobili viro in proprietatem habendum servum I nomine Uôdalperht Et econtra in reconpensatione huius servi dedit prefato episcopo alium nomine Hatto.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).