a) Die Nonne Peretkund übergibt ihren Besitz zu Rohrbach und Rudlfing. b) Dieselbe übergibt ihren Besitz zu Pitten. c) Dieselbe verteidigt ihre Schenkung vor Karlmann gegen Graf Kundhari und erneuert sie.
Datierung: 869 Herbst
Ausstellungsort: Baden
a) Pateat cunctis in provincia Baiouuariorum constitutis, qualiter quaedam matrona Christi nomine Peretkund cogitans quandam traditionem proprietatis suae facere sicut et fecit tractans divinum quod dictum est: Date terrena, emite aeterna Quo consilio inito cum his qui ei consilium dare debuerunt veniens Frigisingam in presentiam Annonis venerabilis episcopi procerumque suorum et praeseriptam rationem quam cogitavit agere devota mente implevit. Coram cunctis vero residentibus surgens manu potenti nullo contradicenti tradidit in capsam sanctae Mariae quicquid proprietatis visa fuit habere ad Rorpahc et Ruodolfingun terris pratis mancipiis silvis pascuis aquis aquarumvae decursibus ut ad domum dei aevis temporibus perpetualiter persisteret Ea traditione peracta venerandus Anno episcopus accepit eam cum advocato suo Kaganhardo. Et isti testes Managolt comes. Egino. Kuoto. Pald. Amalrih. Petto. Kartheri. Emheri.
b) Postea conplacuit sibi plus augere ad domum dei tradidit totum quod habuit ad Putinnu et Managoldus frater suus cum ea. Et isti sunt testes: Egino. Kuoto. Pald. Amalrih. Petto. Kartheri. Emheri.
c) His ita peractis contigit piissimum Karlmannum Hludouuici regis filium ire orientales partes cum caterva non modica veniens ad Padun. Tunc ibi inquisitione facta a Peretkunda in palatio coram Karlmanno, si aliquis sibi contradicere voluisset proprietatis suae potestatem ni ius habuisset tradere ubicumque voluisset. Paulatim Kundharius comes surrexit dicens se omnem proprietatem illam habere iure hereditario per traditionem Ratpodi et inde eam minime posse ad aliquam domum dei condonare. Econtra illius rationis isti testes ducti: Cundalperht. Amalker. Rapholt. Úogo. Amalrih. Háto coram populo cum iuramento stricti dicentes sê hoc scire quod prius Fridarado ác Peretkundae filiae suae traderetur quam alicui hominum. Tunc inde Kundharius victus sibi credidit ulterius nullam inquisitionem habere. His itaque omnibus ita peractis firmiter iteravit suam traditionem coram pio Karlmanno tradendo quicquid proprietatis ad Putinnu habuit exceptis quadraginta hobis quas Managoldo et Eginoni fratribus suis tradidit et contra conplacitavit beneficium. Et isti sunt testes: Óadalrih comes. Uualtilo. Keio. Eginolf. Hruodperht. Cundhram. Hoolt. Uuolfperht. Immo. Uuirunt. Undeo.