Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 896

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Podalunc gegen 2 Morgen zu Ober(Unter)seebach 2 andere ebenda.
Datierung: 864-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET PODALUNGUM NOBILEM VIRUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Podalungum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praefatus laudabilis episcopus eidem nobili viro in loco qui dicitur Sekkipah iugera II cum consensu et conhiventia totius familiae suae etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in recompensatione horum iugerorum dedit pretitulatus nobilis vir proprietatis suae in eodem loco simili modo iugera II ad sedem suam retinendum.

Unde—possideat feliciter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus.).