Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 895

Bischof Anno und der Edle Reginfrid vertauschen Unfreie.
Datierung: 864-875 09 12

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE REGINFRID.

In Christi nomine Notum maneat omnibus fidelibus sub regno isto commorantibus, quomodo venerabilis episcopus Anno quandam commutationem cum quodam nobili homine Reginfredo facere voluit quorundam mancipiorum quod ita et fecit Tradidit namque ille ipse Reginfrid mancipia horum nominum in manus memorati episcopi ad habendum aevis temporibus ad casam sanctae dei genetricis Mariae ad Frigisingam pro operatione dierum mancipiorum illorum quos accepit de episcopo Annone: Muotpurc, Engilperht, Muotsuind, Heriker Hec autem mancipia econtra accepit de supra episcopo: Anne, Heripold, Drudhart, Regingund, Nana. Ideoque duas commutationes pari tenore conscriptas precepit fieri unam secum habendam et alteram illo nobili homine dandam, ut hec commutatio firma permaneat eternaliter Siquis vero hanc commutationem infringere voluerit, liberam in omnibus habeat potestatem de suis mancipiis faciendum quicquid suo animo complacueritEt isti sunt testes per aures tracti: Managolt. Alprihc. Uuerinpreht. Amalunc. Actum est in nuncupato loco Ahaloh in II. id. septemb.