Bischof Anno tauscht von dem Edlen Ampho gegen Ackerland, Wiesen und Wald zu Haselbach Liegenschaften ebenda.
Datierung: 864-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ampho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit igitur predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum de parte ecclesiae suae in loco qui dicitur Hasalpahc de arabili terra iugera XXVI de pratis carradas VIII de silva iugera VIII una cum consensu et conhibentia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in recompensatione harum rerum dedit predictus nobilis vir eidem episcopo in eodem loco domum horreum pomerium de arabili terra iugera XXVII de pratis carradas VIII de silva iugera VIIII.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).