Bischof Anno tauscht von dem Edlen Anno gegen Grundbesitz zu Hörenzhausen solchen ebenda bezw. zu Gross(Klein)viecht.
Datierung: 860-875
a) In die nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Anno quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Herineshusir partem curtiferi unius una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir de mensurata terra etiam equaliter in eodem loco et augevit de excolata terra iugerum dimidium laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus), b ohne pari tenore conscriptas.