Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 883

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Anno gegen Grundbesitz zu Hörenzhausen solchen ebenda bezw. zu Gross(Klein)viecht.
Datierung: 860-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET ALIUM ANNONEM NEPOTEM SUUM.

b)In die nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Anno quandam commutationem inter se facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex ratione prefatae ecclesiae una cum consensu et cohiventia fidelium suorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis in loco qui dicitur ad Herineshuson dimidiam partem curtiferi unius eidem Annoni equivoco et nepoti suo. Et econtra in reconpensatione illius curtiferis dedit predictus Anno ex parte proprietatis suae eidem venerabili episcopo equaliter mensuratam terram in eodem vico vicinior iacentem.

Unde—possideat aevis temporibus (=748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus), b ohne pari tenore conscriptas.