Bischof Anno tauscht von dem Edlen Gouuipold gegen einen Acker zu Abens das doppelte Mass ebenda.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Gouuipold quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus partem ecclesiae suae in loco qui dicitur Apansna eidem nobili viro in proprietatem habendum agrum I de cultura terra Econtra dedit nobilis vir prefato episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam habendum in eodem loco de pratis et de cultura terra dupliciter.
Unde—atque possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque atque possideat aevis temporibus).