Bischof Anno tauscht von dem Edlen Inti gegen Ackerland und Wald zu Biberhach Ackerland und Wald ebenda.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Inti quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Piparpah de arabili terra iugera VI de silva iugera X una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum in eodem loco iugera VI de silva iugera XV.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).