Bischof Anno tauscht von dem Edlen Adalhart gegen einen Hof zu Moosach das dreifache Mass Ackerland ebenda.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro de parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Mosaha curtiferum I Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prescriptus nobilis vir eidem episcopo ad aecclesiam habendum triplum de arabili terra.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).