Bischof Anno tauscht von den Edlen Hugi, Hruod¬perht, Antonio gegen Wiesen an der Moosach Teile einer Mühle ebenda.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobiles viri quorum nomina Hugi, Hruodperht, Antonio quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eisdem nobilis viris ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum duas partes mensuratas de pratis prope flumen quod dicitur Mosaha Et econtra in recompensatione huius rei dederunt pretitulati nobiles viri ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco partem unius molendinae.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).