Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hunker gegen einen Acker zu Pillkofen einen anderen.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hunker quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum agrum I in loco qui dicitur ad Pillinchouun Et econtra in reconpensatione huius agri dedit prescriptus nobilis eidem ad ecclesiam retinendum ex parte proprietatis suae agrum alium in eodem loco. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).