Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 866

Der Edle Erhart übergibt seinen Besitz zu Fussberg und Biberbach.
Datierung: 860-869
Ausstellungsort: (Freising)

TRADITIO ERHARDI CUIUSDAM NOBILIS VIRI.

Cum inspirante divina misericordia consuetudo piae devotionis inolevisset, ut unusquisque pro spe future retributionis premia capessere satageret aeterna unde contigit, ut quidam nobilis vir venit in presentiam venerabilis Annonis episcopi ad Frigisingam nomine Erhart tractans quandam traditionem facere sicut et fecit Tradidit namque in altare sanctae Mariae quicquid proprietatis visus habere fuit in loco qui dicitur Perge aliterque nominatur Uparacha ecclesiam curtem domum terram cultam et incultam mancipia pratas aquas aquarumve decursus nullo coheredum suorum contradicente, ni stabilis perseveret in alio namque loco tradidit qui dicitur Piparpahc quicquid ibi eo die habuit statimque ad domum dei dimisit et inde in beneficium accepit Et isti sunt testes per aures tracti Eccho. Sigipald. Cartheri. Egilbreht. Tiso. Otachar. Rihpold. Otperht. Immino. Altrih. Uuillihelm. Leoperht. Uuichart. Erchanperht. Epucho. Ellinhart. Sigimunt.