Bischof Anno tauscht von Abt Megilo von Tegernsee gegen drei Unfreie einen Unfreien, zwei Rinder und ein liturgisches Gewandt.
Datierung: 860-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem abbatem nomine Megilo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus laudabilis episcopus eidem nobili abbati cum legitimo advocato suo nomine Karthario ancillam I cum duobus filiis suis quae dicuntur Uualdpurc Econtra vero in reconpensatione huius ancille dedit pretitulatus nobilis abbas cum advocato suo Cundbaldo eidem episcopo servum I qui nuncupatur Uuolfram et boves II sarcilemque unum.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).