Bischof Anno tauscht von den Edlen Hemmo und Uualaheri gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Ober(Unter)kienberg einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Tuching.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quosdam nobiles viros quorum nomina Hemmo et Uualaheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eisdem nobilibus viris ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum in loco qui dicitur Chiemperc curtiferum I de arabili terra iornales XX de pratis carradas XII Et econtra in recompensatione harum rerum dederunt pretitulati nobiles viri laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum loco Tuhhinga nominato curtiferum I de arabili terra iugera XIII de pratis carradas LV.
Unde—possideat aevis temporibus (=748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).