Bischof Anno und der Edle Altman vertauschen je eine Unfreie.
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Altman quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione pretitulate ecclesiae idem nobili viro in proprietatem habendum ancillam I nomine Notliup Et econtra in recompensatione dedit prefatus nobilis vir eidem episcopo ad ecclesiam habendum alteram ancillam nomine Cundrat.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).