Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 850

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Humperht gegen einen Hof zu Weichs einen anderen ebenda.
Datierung: 859-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HUMPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Humperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in proprietatem habendum loco qui dicitur Uuihsa curtiferum I una cum consensu et coibentia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in recompensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo de parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco equale curtiferum.

Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).