Bischof Anno tauscht von dem Edlen Cundhart gegen einen Hof zu Neufahrn und Ackerland, Wiesen und Wald zu Niederthann Liegenschaften zu Poing.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cundhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Niuuara curtiferum unum et ad Tannum de terra arabili iugera C de pratis carradas XXX de silva iugera VIII Et econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit prefato episcopo ad Piuuuingun curtifera II unum cum aedificio de terra arabili iugera CII de pratis carradas XXXIII de silva iugera VIII.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).