Bischof Anno tauscht von dem Edlen Echo gegen einen Morgen zu Wippenhausen zwei andere ebenda.
Datierung: 859-875 11 04
Ausstellungsort: Egenhofen
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Echo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione praetitulatae ecclesiae eidem prefato nobili viro in loco qui dicitur Puopinhusir iugerum I una cum consensu et convenientia canonicorum seu monachorum et ceterorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam serenissimi Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prefatus nobilis vir ex parte proprietatis suae in eodem loco iugera II venerabili episcopo ad partem ecclesiae habendum.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Actum est ad Eginhofon II non. nov