Bischof Anno tauscht von den Edlen Gouzo und Chuniperht gegen 25 Morgen zu Pfettrach dasselbe Mass ebenda.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Gouzo et frater eius Chuniperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus isdem nobilibus viris in loco qui dicitur Phetarah in proprietatem habendum de terra arabili iugera XXV Et econtra in recompensatione huius rei dederunt pretitulati nobiles viri in eodem loco equaliter.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).