Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 846

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Sindeo gegen Teile eines Ackers und eine Unfreie zu Helfenbrunn das doppelte Mass und eine Unfreie ebenda.
Datierung: 859-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE SINDEO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Sindeo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione praetitulatae ecclesiae eidem nobili viro quartam partem unius agri in proprietatem habendum in loco qui dicitur Erphinprunno âc ancillam I nomine Deotpirc Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir venerabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco etiam duplum et ancillam I nomine Ratdrud.

Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).