Bischof Anno tauscht von dem Edlen Helmperht gegen Ackerland und Wiesen zu Ober(Unter)geiselbach Ackerland, Wiesen und Wald zu Eching.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Helmperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Kisalpahc iugera LI de pratis carradas XII Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir ex parte proprietatis suae ad ecclesiam habendum in loco qui dicitur Ehinga iugera XIIII de pratis carradas VlIl de silva iugera XXX.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).