Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 827

Bischof Anno und der Edle Mahtperht vertauschen je zwei Unfreie.
Datierung: 859-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE MAHTPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Mahtperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione prefate ecelesiae eidem Mahtperto ancillam I nomine Kerila cum filio suo una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione huius ancille cum filio dedit prenominatus Mahtperht ex parte proprietatis suae ancillam cum filio suo nomine Hruodsuind eidem episcopo ad ecclesiam detinenda.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).