Bischof Anno tauscht von dem Edlen Unroh gegen einen Hof zu Moosach 3 Morgen.
Datierung: 859-875
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Unroh quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Mosaha curtiferum I una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir glorioso pontifici de parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum iugera III.
Unde — possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).