Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 828

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Frumolt gegen einen Weg zu Frauenvils Teile eines Hofes ebenda.
Datierung: 859-875

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE FRUMOLT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Frumolt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit namque predictus episcopus ex ratione monasterii eidem nobili viro in propietatem unam viam per eiusdem curtem pergentem in loco qui dicitur Filisa cum consensu fidelium suorum Et econtra in reconpensatione illius rei dedit prefatus vir episcopo ex parte unius curtiferi ad monasterium habendum in eo loco, ut via illa impleatur. Unde et duas commutationes disposuerunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat âc possideat iure perpetuo